- CALVI Mimici
- CALVI Mimiciapud Nonium: Calvitur dictum est frustratur. Tractum a calvis mimicis, quod sint omnibus frustratui. Caput nempe et faciem videntur rasisse mimi, vel mimici scurrae, ut ridiculosiores essent. Hinc Tertullian. de Spectac. Placebit et ille, qui vultus suos novaculâ mutat, infidelis ergo faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic obicit, quasi de praeceuto Domini ludat. Sic Nonius idem alibi Libertos calvos vocat, quod capite rasô essent, apud Salmas. Not. ad Vopisc. in Aureliano. c. 42. Sed et Sacerdotes Aegyptiorum calvi olim, uti discimus ex Herodoto, Euterpe Οἱ ἱερἑες τῶ θεῶν μὲν ἄλλῃκομέουσι, ἰν Αἰγύπτῳ δὲ ξυρῶνται, Sacerdotes Deorum alibi quidem comam nutriunt, in Aegypto vero sunt calvi. Et quidem tertiô quoque die non capitis solum, sed et totius corporis pilos funditus radebant, illudque sollicite laevigabant, Idem ibid. Vide quoque Apuleium Milesiar. l. 11. et Plut. de Iside. Inprimis vero Isidis Sacerdotes, quos proin calvos notanter vocat octavius apud Minucium; ἱεροὺς ἄνδρας ἐξυρημένους ἐν ὀθονίοις, sacros viros rasos in linteis, Lucianus Φιλοψευδ. quemadmodum et Iuvenalis linigeros et calvos coniungit, Sat.6. v. 533.Qui grege linigerô circumdatus et grege calvô.Rationem Plut. suppeditat, quoniam crines sint περιττώματα τροφῆς καὶ σκύβαλα, superfluitates et excrementa e cibis orta, καθαροῦ δὲ οὐ θεμιτὸν ἅπτεςθαι μὴ καθαρῷ; purum autem ab impuro tangi sit nefas, et vide Iac. Ouzelium ad Minucium Felicem, p. 88. et seqq. Cum itaque haec Sacerdotum Aegyptiacrum Mimorumque, quos proin coniungit Artemidors, l. 1. c. 23. nota fuerit: Christianis similiter rasis capitibus esse non licere, demonstrat Hieronymus, Comm. in Ezechtel. c. 44. Vide quoque infra, Calvitium, Floralia, Octo, nec non ubi de Tondendi Radendique ritibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.